PHORMIS Arcas

PHORMIS Arcas
PHORMIS Arcas
equam aere fusam Olympiae dedicavit, cui hippomanes cum inesset, equi incitabantur ad rabiem haud secus, ac si viva spiransque esset, et Veneris odurem cupitum illis de longinquo afflaret, Pausanias de Arcad.
Unde Theocritus,
Ἱππομανὲς χυτόν ἐςτι παῤ Ἀρκάσιν.
Ubi eleganter equae huius effigiem, cui potestas illa equos mares ad rabiem incendendi inerat, ἱππομανὲς χυτὸν vocat, qui ex aere fusa: apud Arcades autem locat, quod Elei, apud quosesset, Arcadibus vicini, ipseque, qui dedicaverat, Arcas esset. Meminit et Plin. l. 28. c. 11. Hippomanes tantas in veneficio vires habet, ut
affusum aeris mixturae in effigiem equae Olympicae, admotos mares equos ad rabiem coitus agat. Magicâ vero arte hanc vim ei additam, tradit Pausanias, Δῆλα καὶ ἄλλα ἐς τιμὴν ἀνδρὸς μάγου σοφίᾳ γε έςθαι συμβάινοντα τῷ ἵππῳ. Inscriptio ipsa sic habuit, Φόρμις ἀνέθηκεν Ἀρκὰς Μαινάλιος, νῦν δὲ Συρακοῦσιος, Phormis dedicavit Arcas Maenalius, iam vero Syracusius. Ex Arcadia namque in Siciliam migravit hic Phormis, tempore Gelonis, Dinomenis filii, Hieronis fratris, qui obiit Olympiade 76. relictô fratri regnô, sub quo etiam aliquandiu in Sicilia vixit. Salmas. ad Solin. p. 490.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем написать реферат

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”